- PURPUREUS
- PURPUREUSColor, vide supra: item infra voce Velum, uti de larvis mulieribus, nauticisque velis, cum laetae res etant purpureis. aliquando parabatur ex creta infectâ rubrâ radice, quam Graeci ἐρυθρόδανον vocant, et hysgino: uti ex coccino purpurâ supertincto fiebat hysginum. Vitruvius, l. 7. c. 14. Fiunt etiam purpurei colores infectâ cretâ rubrâ radice et hysginô. Vide Salmas. ad Solin. p. 272. et 273. ubi multa de Purpurei, coccini et Hysgini coloris discrimine. Sed et purpurea dixêre, quae eximii candoris sunt: ut nix et cycni. Albinovanus in Maecenatis obitum,Brachia purpureâ candidiora nive.Horatius ad Venerem, l. 4. Od. 1. v. 9.Tempestivius in domo,Pauli, purpureis ales oloribusComessabere maximi etc.Quia utrique colori, cnadido, inquam et purpureo, hoc commune est, ut admixti luminis multum habeant. Unde ab Hebr. Zehar, quod lucere est, Chaldaicum Zehori, pro purpureo et coccineo sumitur: Vicissim candori nomen est a luce ignea; nam candere proprium est ignis. Quin λευκὸν album, sit ἀπὸ τοῦ λεύσσειν, quod videre est, quia color est maxime conspicuus. Unde λευκὰ dici possunt, quaecumque splendent insigniter, quomodo rutila et purpurea. Quo facit, quod illud ipsum verbum Gap desc: Hebrew, quod Hebraice rubere est, Arabice candere significat etc. Vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 256. et 257. ut et Bochartum, Part poster. Hieroz. l. 5. c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.